monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, II <<<     >>> IV

Caput III SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Quapropter, ut cetera tam multa praeteream, sicut nunc in Christo videmus impleri quod promisit Abrahae dicens: "In semine tuo benedicentur omnes gentes:" ita quod eidem semini eius promisit implebitur, ubi ait per prophetam: "Resurgent qui erant in monumentis," et quod ait: "Erit caelum novum et terra nova, et non erunt memores priorum, nec ascendet in cor ipsorum, sed laetitiam et exultationem invenient in ea. Ecce ego faciam Hierusalem exultationem et populum meum laetitiam; et exultabo in Hierusalem et laetabor in populo meo, et ultra non audietur in illa vox fletus." et per alium prophetam quod praenuntiavit dicens eidem prophetae: "In tempore illo salvabitur populus tuus omnis qui inventus fuerit scriptus in libro, et multi dormientium in terrae pulvere (sive, ut quidam interpretati sunt, aggere) exurgent, hi in vitam aeternam et hi in opprobrium et in confusionem aeternam;" et alio loco per eundem prophetam: "Accipient regnum sancti Altissimi et obtinebunt illud usque in saeculum et usque in saeculum saeculorum;" et paulo post: "Regnum", inquit, "eius regnum sempiternum;" et alia quae ad hoc pertinentia in libro vicensimo posui, sive quae non posui et tamen in eisdem litteris scripta sunt, venient et haec, sicut ista venerunt, quae increduli non putabant esse ventura.
2 Idem quippe Deus utraque promisit, utraque ventura esse praedixit, quem perhorrescunt numina paganorum, etiam teste Porphyrio, nobilissimo philosopho paganorum.